

Liber Josue Ben Nun*
Caput 4: Versus 16
Praecipe sacerdotibus.[AUG., in Josue.]Manda sacerdotibus portantibus arcam testamenti, etc., usque ad quia in rei venturae testimonium datum fuit Vetus Testamentum.Populus autem.[ADAMANT., hom. 2.]Non sine causa signatur quando veniunt ad Jordanem, etc., usque ad ut multas perfectiones ad unum diem pendere significentDuodecim quoque,scilicet mysterium agni in Aegypto praeceptum est, quia eodem die quo errores mundi fugimus, terram promissionis ingredimur. Tota enim vita praesens una dies est : hodie ergo, id est, dum vivimus, ad perfectionem festinemus, nec in crastinum differamus.Duodecim quoque.[ISID.]Transeuntes filii Israel Jordanem sustulerunt de medio fluminis duodecim lapides quos pro testimonio posuerunt in loco secundae circumcisionis, ad signandum nobis, ut dum de lavacro consurgimus, apostolicae vitae exempla firmissima nobiscum portare debeamus, quorum semper testimonium ad imitamenta virtutum intueamur.